Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.30.1 Cic. Fam. 10.30.5 (English) >>Cic. Fam. 10.31.1

10.30.4 in ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et to cohors praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circumibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius tamquam victor castra putavit se posse capere. quo cum venit, compluris ibi amisit nec egit quicquam.

audita re Hirtius cum cohortibus xx veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque eius omnis delevit, fugavit eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad forum Gallorum ; Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit ; 10.30.5 Hirtius in ea castra redit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum ; nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa Lx sunt relata Antoni ; res bene gesta est. A. d. xvii K. Mai. ex castris.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.30.1 Cic. Fam. 10.30.5 (English) >>Cic. Fam. 10.31.1

Powered by PhiloLogic